Brevium ad Populum. David Warren respondeo

Cum, munere inter linguae Latinae amanuenses in Vaticano fungens, sescenta scripserim brevia ad principes, oportet invitationi David Warren ad acta diurna incohanda respondeam. Equidem iam primam eiusdem editionem imprimendam mittam si qui beneficus pecuniam hac in re collocaverit.

Non autem eodem motu ad id faciendum moveor quo Dom. Warren motus est. Equidem desidero, potiusquam parvam sanitatis insulam, acta diurna praebere quae tot disceptationes ac disputationes provocent quot in lingua Latina, per linguam Latinam atque circa linguam Latinam provocatae sunt per saecula. Haec enim dirigam acta diurna non tantum ad principes verum etiam ad populum ipsum.

Si autem in commune haberem desiderium Domini Warren, ille tamen perperam retur “progressionis studiosi ea acta non animadvertere.” Quicumque enim se versat in rebus Latinis bene scit quantum progressionis rationes provinciam litterarum classicarum pervaserint.

Maria Beard, exempli gratia, doctissima antiquitatis studiosa Cantabrigiensis, voce elata alloquitur ad quaestiones de transmigratione, feminismo necnon terrorismo. Donna Zuckerberg nuperrime divulgavit librum cui titulus est Non omnes viri albi coloris mortui: Litterae classicae et odium feminarum in aetate digitali. Licet has dominas admirar, dissentio tamen ab iis multimodis. Utcumque res se habeant, hae aliique similes legere possint paginam largam semel implicatam citius quam maior pars conservativorum.

Ut verum dicam, modus quo Dominus Warren linguam Latinam respicit adnumero inter eos quibus lingua Latin delapsa erat. Latina lingua conservatur calidioribus, cultiorbus, sanioribus. Norma est qua recti ab mendosis distinguantur.

Sed Latina lingua numquam sic est habita, nec debet umquam sic haberi. Gaudium fuit mihi linguam Latinam docere discipulis variis e collegiis ac universitatibus, sive publicis, sive privatis, sive Catholicis.

*

II quibus fundamenta probe iacta sunt proveniunt ex familiis mundanis ac progressivis. Certe adsunt catholici quoque qui vel alterius vel alterius generis sunt: alii quibus multum placet loqui de magno momento linguae Latinae sed haud identificare possunt obiectum grammaticale (ut subiectum omittam), alii qui optimam habent facultatem gratia optimae instructionis domi.

Hi, proh dolor, pauciores adnumerantur quam illi. Ego, una cum sodalibus meis in officina litterarum Latinarum scribentibus, paginam Summi Pontificis breviloquentis primum proposui postquam perplurimas acceperamus litteras – Italice, Hispanice, Anglice, Francogallice, Germanice necnon Polonice scriptas – quibus homines mirabantur quod papa matre ecclesiae lingua non pipilaret. Etenim si non id faceret, “humanitatem occidentalem” (si hoc licet mihi uti verbo) perderet. Et recte dixerunt.

Incepimus igitur pipilare Latine et cito reperimus – quamvis expectationes essent Domini Warren – universam paene linguae Latinae cognitionem eo quod “ea fere ab omnibus legi potest.” Quamquam pars sequentium papam in lingua Latina eum sequuntur propter novitatem rei, cito scitum est maiorem partem saltem nonnulla in lingua Latina capere potuisse.

In primis animadvertendum est commentaria ac responsa in lingua Latina cultiora, humaniora magisque ponderata esse quam aliis in linguis vulgaribus.

Warren quoque citat magistrum praedecessoremque insuperabilem meum, Pater Reginald Foster: “si nescis horam diei vel nomen tuum vel ubi sis, noli conari linguam Latinam quia ea te maculam olei in parietibus relinquet.”

Verumtamen, ut videtur, multi homines volunt maculae relinqui in parietibus. Cupiunt enim disciplinam mentis ac intellectus firmitudinem quae rite laudantur ab Domino Warren.

Latin lingua reapse rationem roboremque animi fovet, atque hanc ob rem omnes vires collocare debemus in eam non solum docendam, verum etiam edocendam. Debet argumentationi potius favere quam extinguere. Legenda est ab omnibus cum modum praebeat aptum ad accedendum argumenta “periculosa”.

Pater Foster indesinenter dicit lectiones suas nec tractare religionem nec theologiam nec philosophiam, ut “theoriam de litteris” omittam. Quicumque autem eius frequentavit lectiones coactus est ad haec argumenta plurimaque alia ponderanda, theoria de litteris haud exlcusa.

Enimvero universa haec facere potes si, ut Foster dicit, linguam Latinam scis ante omnia. Itaque opus institutum “Paideia”, super hereditatem Fosterianam instructum, fundatum est ut “offerat studium vivax et scientificum rerum Latinarum Graecarumque omnium aetatum, inspiret studentes ad nexus arctos cum litteris classicis corroborandos per insolitas discendi experientias, necnon augeat accessum et labores in litteras bonas per cunctas societatis provincias.”

Huius instituti magistrorum, discipulorum discipularumque circulus constitutus est ex atheistis secularibus, agnosticis veritatem quaerentibus, fautoribus veteris Catholicismi atque catholicis heterodoxis necnon hominibus cuiuspiam alius generis. Colloquia inter eosdem – saepe Latine acta – semper interrogationes ad altam significationem vitae pertinentes tractant. Sed hoc fit quoniam ante omnia ii cupiunt intelligere et perdiscere locos Latinos ipsos.

Verum est. Oportet acta diurna Latina incohemus quia, ut scripsit Warren, ea fovebunt “commercium inter homines variis linguis loquentes” et redintegrabunt “mundum cosmopoliticum.” Sed cave! Si vis participare “Latinosphaerium,” nullum invenies congressum conservativorum eiusdem mentis. Immo vero invenies omnem stirpem, classem, inclinationem opinionemque sub sole.

Hi vero homines, scientiam historicam, practicam et theoreticam per libros in linguis antiquis lectos adepti, libenter concordes in colloquia humana ineunt.

Haud igitur dubium est mihi quin actua diurna Latina magnopere foveat sanitatem, sed sanitatem quae amplectatur diversos populorum mores ac argumentationibus fecundis fruatur.

RECENT COLUMNS

Archives